Gefunden 3441 Ergebnisse für: filii Israel

  • Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. (Liber Genesis 46, 16)

  • Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. (Liber Genesis 46, 17)

  • Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. (Liber Genesis 46, 18)

  • Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)

  • Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)

  • Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)

  • Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46, 22)

  • Filii Dan: Husim. (Liber Genesis 46, 23)

  • Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem. (Liber Genesis 46, 24)

  • Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem. (Liber Genesis 46, 25)

  • Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina