Gefunden 100 Ergebnisse für: filias

  • Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)

  • tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. (Prophetia Ezechielis 14, 16)

  • et tres viri isti fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. (Prophetia Ezechielis 14, 18)

  • tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)

  • Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? (Prophetia Ezechielis 16, 20)

  • Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo. (Prophetia Ezechielis 16, 61)

  • Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)

  • ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)

  • Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. (Prophetia Ezechielis 23, 25)

  • et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. (Prophetia Ezechielis 23, 47)

  • Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; (Prophetia Ezechielis 24, 25)

  • Filias tuas, quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina