Gefunden 202 Ergebnisse für: fidem paenitentiam disciplinam

  • Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)

  • et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam: (Prophetia Danielis 2, 21)

  • Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)

  • Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • et dicens: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)

  • Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)

  • Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)

  • Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)

  • Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “Confide, fili; remittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 2)

  • Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)

  • Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 20)

  • “Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 21)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina