Gefunden 43 Ergebnisse für: facio
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)
Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Respondit Iesus et dixit ei: “Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. (Epistula ad Romanos 7, 16)
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)