Gefunden 10751 Ergebnisse für: est
Et habent caudas similes scorpionibus et aculeos, et in caudis earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. (Apocalypsis Ioannis 9, 10)
Et sextus angelus tuba cecinit. Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante Deum, (Apocalypsis Ioannis 9, 13)
Et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia; audivi numerum eorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 16)
Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne et fumo et sulphure, quod procedebat ex ore ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 18)
Potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum; nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his nocent. (Apocalypsis Ioannis 9, 19)
sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)
Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. (Apocalypsis Ioannis 10, 10)
Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. (Apocalypsis Ioannis 11, 1)
Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis”. (Apocalypsis Ioannis 11, 3)
Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint. (Apocalypsis Ioannis 11, 6)
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)