Gefunden 2353 Ergebnisse für: enim
Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; (Apocalypsis Ioannis 3, 2)
Potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum; nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his nocent. (Apocalypsis Ioannis 9, 19)
Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex. (Apocalypsis Ioannis 13, 18)
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno; (Apocalypsis Ioannis 14, 4)
Et audivi vocem de caelo dicentem: “Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos”. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”. (Apocalypsis Ioannis 19, 8)
Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. (Apocalypsis Ioannis 21, 1)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21, 25)