Gefunden 191 Ergebnisse für: divitiae sapientia
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
Sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se. (Liber Ecclesiasticus 4, 12)
In verbo enim agnoscitur sapientia, et sensus in responsione linguae. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)
Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)