Gefunden 14 Ergebnisse für: dispersit

  • Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11, 9)

  • reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)

  • Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. (Liber II Regum 23, 12)

  • Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores. (Liber II Paralipomenon 11, 23)

  • Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34, 4)

  • Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit vos in illis (Liber Thobis 13, 3)

  • Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde. (Liber Iudith 7, 32)

  • et accusaverunt populum apud regem dicentes: “Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; (Liber I Maccabaeorum 7, 6)

  • Lingua tertia multos commovit et dispersit illos de gente in gentem; (Liber Ecclesiasticus 28, 16)

  • Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)

  • PHE. Facies Domini dispersit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non respexerunt neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)

  • Et dedit illos subditos omnibus regnis, quae in circuitu nostro sunt, in opprobrium et in desolationem in omnibus populis, qui in circuitu nostro sunt, quo dispersit illos Dominus, (Liber Baruch 2, 4)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina