Gefunden 1103 Ergebnisse für: det
Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. (Liber Exodus 12, 23)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; (Liber Exodus 12, 43)
omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet; (Liber Exodus 12, 44)
In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis. (Liber Exodus 12, 46)
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)
Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13, 7)
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14, 13)
“Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Exodus 16, 12)
Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16, 29)
et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)
Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)
dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)