Gefunden 2131 Ergebnisse für: des
Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. (Liber Exodus 19, 18)
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)
dixit ad eum: “Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. (Liber Exodus 19, 21)
Cui ait Dominus: “Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos”. (Liber Exodus 19, 24)
Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)
Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)
Non occides. (Liber Exodus 20, 13)
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt”. (Liber Exodus 20, 17)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)
Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)