Gefunden 197 Ergebnisse für: civitate

  • et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo. (Liber I Regum 15, 24)

  • Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes; et, qui mortuus fuerit ex eo in agro, comedent eum volucres caeli”. (Liber I Regum 16, 4)

  • Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)

  • Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli”. (Liber I Regum 21, 24)

  • Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 51)

  • Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: “Ascende, calve; ascende, calve!”. (Liber II Regum 2, 23)

  • Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus””. (Liber II Regum 7, 12)

  • Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber II Regum 8, 24)

  • et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque Iehu: “Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel”. (Liber II Regum 9, 15)

  • Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 9, 28)

  • Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Regum 12, 22)

  • Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 14, 20)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina