Gefunden 197 Ergebnisse für: civitate

  • et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)

  • Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 13, 25)

  • Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factus est motus magnus in civitate. (Liber I Maccabaeorum 13, 44)

  • Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari (Liber I Maccabaeorum 13, 45)

  • Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. (Liber I Maccabaeorum 13, 47)

  • Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati; (Liber I Maccabaeorum 14, 36)

  • Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)

  • Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit. (Liber II Maccabaeorum 4, 22)

  • Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)

  • Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 8)

  • Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 27)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina