Gefunden 107 Ergebnisse für: circuitum
Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum; (Liber I Paralipomenon 6, 40)
cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis. (Liber I Paralipomenon 10, 9)
Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)
Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. (Liber I Paralipomenon 22, 18)
necnon et omnium, quae per Spiritum cum eo erant, de atriis domus Domini et de omnibus exedris per circuitum, de thesauris domus Dei et de thesauris rerum consecratarum (Liber I Paralipomenon 28, 12)
altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. (Liber II Paralipomenon 4, 2)
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. (Liber II Paralipomenon 14, 13)
Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)
Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus eius pacem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 20, 30)
Constituitque omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis. (Liber II Paralipomenon 23, 10)
Salvavit ergo Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)
Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)