Gefunden 37 Ergebnisse für: cadent

  • Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. (Prophetia Ezechielis 33, 27)

  • et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 35, 8)

  • et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. (Prophetia Ezechielis 38, 20)

  • Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi. (Prophetia Danielis 11, 26)

  • Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti. (Prophetia Osee 7, 16)

  • In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)

  • Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 17)

  • Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “Vivit Deus tuus, Dan!” et “Vivit via, Bersabee!”, et cadent et non resurgent ultra. (Prophetia Amos 8, 14)

  • Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. (Prophetia Nahum 3, 12)

  • Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)

  • Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)

  • Dixit autem illis et similitudinem: “Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? (Evangelium secundum Lucam 6, 39)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina