Gefunden 296 Ergebnisse für: bonum testis
Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille”. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? (Evangelium secundum Lucam 14, 34)
Dixit autem ei Iesus: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. (Evangelium secundum Lucam 18, 19)
et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti. (Actus Apostolorum 22, 15)
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”. (Actus Apostolorum 22, 20)