Gefunden 31 Ergebnisse für: bellatores

  • Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 5, 24)

  • Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)

  • Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 17, 13)

  • Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)

  • Dimiseruntque viri bellatores captivos et universa, quae ceperant, coram principibus et omni multitudine. (Liber II Paralipomenon 28, 14)

  • Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. (Liber I Maccabaeorum 13, 10)

  • Cumque vidisset eos Sedecias rex Iudae et omnes viri bellatores, fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam, quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam Arabae. (Liber Ieremiae 39, 4)

  • Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. (Liber Ieremiae 41, 3)

  • “Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 30)

  • Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni; et viri bellatores conturbati sunt. (Liber Ieremiae 51, 32)

  • Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam. (Liber Ieremiae 52, 7)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina