Gefunden 107 Ergebnisse für: aquis licet vetitum aves prohibitus insecta

  • Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum (Liber Leviticus 14, 49)

  • tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; (Liber Leviticus 14, 51)

  • purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo; (Liber Leviticus 14, 52)

  • Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. (Liber Leviticus 15, 13)

  • Scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis (Liber Numeri 5, 23)

  • Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)

  • atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis; (Liber Deuteronomii 4, 18)

  • Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite; (Liber Deuteronomii 14, 9)

  • Omnes aves mundas comedite; (Liber Deuteronomii 14, 11)

  • et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent”. (Liber Iosue 3, 13)

  • At illa respondit: “Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. (Liber Iudicum 1, 15)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina