Gefunden 132 Ergebnisse für: aquam
Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. (Liber Isaiae 48, 21)
Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? (Liber Isaiae 51, 10)
Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, (Liber Isaiae 64, 1)
Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis? (Liber Ieremiae 2, 18)
Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)
Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 23)
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; (Liber Ieremiae 9, 14)
Haec dixit Dominus ad me: “Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud”. (Liber Ieremiae 13, 1)
Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparamus. (Lamentationes 5, 4)