Gefunden 149 Ergebnisse für: aquae

  • Occurritque ei servus et ait: “Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua”. (Liber Genesis 24, 17)

  • Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)

  • ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)

  • Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae. (Liber Genesis 26, 19)

  • Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis”. (Liber Exodus 7, 18)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14, 26)

  • Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)

  • Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)

  • Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. (Liber Exodus 14, 29)

  • Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. (Liber Exodus 15, 8)

  • Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: “Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti?”. (Liber Exodus 17, 3)

  • Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. (Liber Numeri 5, 19)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina