Gefunden 1269 Ergebnisse für: amicitia Ionatas persecutionem Saul XIX Samuel XIX Samuel XIX: 1-24 Saule David percusserit David
Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
At ille dixit eis: “Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)