Gefunden 286 Ergebnisse für: altare Baal
iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”. (Liber II Maccabaeorum 14, 33)
Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant; (Liber II Maccabaeorum 15, 31)
dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)
Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)
Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. (Liber Ecclesiasticus 47, 11)
In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. (Liber Isaiae 19, 19)
Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)
Quid? Furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, incensum offerre Baal et ire post deos alienos, quos ignoratis; (Liber Ieremiae 7, 9)
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. (Liber Ieremiae 11, 13)
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. (Liber Ieremiae 11, 17)
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: “Vivit Dominus!”, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)
et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. (Liber Ieremiae 19, 5)