Gefunden 76 Ergebnisse für: aliud
Et consilium cordis statue tecum; non est enim tibi aliud fidelius illo. (Liber Ecclesiasticus 37, 17)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)
“Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. (Liber Ieremiae 36, 28)
Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae; qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioachim rex Iudae igni; et insuper additi sunt multi sermones similes illis. (Liber Ieremiae 36, 32)
A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices. (Liber Baruch 6, 45)
Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. (Prophetia Ezechielis 4, 8)
Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)
Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. (Prophetia Danielis 2, 39)
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)
Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)
Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. (Prophetia Danielis 11, 35)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)