Gefunden 42 Ergebnisse für: Zeb
Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: “Ecce de montibus multitudo descendit”. Cui ille respondit: “Umbras montium vides quasi homines”. (Liber Iudicum 9, 36)
Cui dixit Zebul: “Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum”. (Liber Iudicum 9, 38)
Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari. (Liber Iudicum 9, 41)
Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac”. (Liber II Regum 1, 2)
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)
At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)
et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)
Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma. (Liber II Regum 23, 36)
et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. (Liber I Paralipomenon 4, 22)
Iohanan octavus, Elzebad nonus, (Liber I Paralipomenon 12, 13)
et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun. (Liber Nehemiae 11, 17)
Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum, (Liber Psalmorum 83, 12)