Mosaico decorativo

Gefunden 794 Ergebnisse für: Wallensis Ierusalem

  • Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea. (Liber Isaiae 5, 14)

  • Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)

  • et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem. (Liber Isaiae 8, 14)

  • Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, (Liber Isaiae 10, 10)

  • numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius?”. (Liber Isaiae 10, 11)

  • Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius. (Liber Isaiae 10, 12)

  • hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. (Liber Isaiae 10, 32)

  • Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum; (Liber Isaiae 22, 10)

  • et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae. (Liber Isaiae 22, 21)

  • Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur. (Liber Isaiae 24, 23)

  • Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem. (Liber Isaiae 27, 13)

  • Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. (Liber Isaiae 28, 14)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina