Gefunden 1231 Ergebnisse für: Vobis
Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum. (Liber Sapientiae 6, 2)
Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, (Liber Sapientiae 6, 3)
Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; (Liber Sapientiae 6, 5)
Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 25)
Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas! (Liber Ecclesiasticus 2, 16)
Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)
Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
Aperui os meum et locutus sum: “Comparate vobis sine argento (Liber Ecclesiasticus 51, 33)
Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo””. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)
Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. (Liber Isaiae 1, 15)