Gefunden 197 Ergebnisse für: Vidit

  • Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “Vidi Absalom pendere de quercu”. (Liber II Samuelis 18, 10)

  • David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)

  • vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “Apparet mihi homo currens solus”. Dixitque rex: “Et iste bonus est nuntius”. (Liber II Samuelis 18, 26)

  • Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter eum subsisterent. (Liber II Samuelis 20, 12)

  • Eliseus autem videbat et clamabat: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. (Liber II Regum 2, 12)

  • Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini; egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. (Liber II Regum 2, 24)

  • Oravitque Eliseus dicens: “Domine, aperi oculos huius, ut videat”. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. (Liber II Regum 6, 17)

  • Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis et ait: “Video ego globum”. Dixitque Ioram: “Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: “Rectene sunt omnia?””. (Liber II Regum 9, 17)

  • vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: “Coniuratio, coniuratio!”. (Liber II Regum 11, 14)

  • Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae. (Liber II Regum 13, 4)

  • Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel. (Liber II Regum 14, 26)

  • Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque (Liber II Regum 16, 12)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina