Gefunden 319 Ergebnisse für: Viam
Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, donec veniret in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 53)
Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 45)
Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas. (Liber I Maccabaeorum 9, 2)
et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. (Liber II Maccabaeorum 2, 6)
Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis, (Liber Proverbiorum 4, 11)
Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius. (Liber Proverbiorum 5, 8)
qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur (Liber Proverbiorum 7, 8)
In summis verticibus supra viam in mediis semitis stans, (Liber Proverbiorum 8, 2)
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo: (Liber Proverbiorum 9, 15)