Mosaico decorativo

Gefunden 394 Ergebnisse für: Verus Principes

  • Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)

  • “Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 14, 20)

  • Per me reges regnant, et principes iusta decernunt; (Liber Proverbiorum 8, 15)

  • Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum. (Liber Proverbiorum 18, 16)

  • Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)

  • Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)

  • Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)

  • Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina