Gefunden 523 Ergebnisse für: Vero
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens. (Liber II Maccabaeorum 4, 25)
Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat, (Liber II Maccabaeorum 4, 27)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; (Liber II Maccabaeorum 4, 28)
Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)
Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant. (Liber II Maccabaeorum 4, 41)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere. (Liber II Maccabaeorum 5, 6)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem. (Liber II Maccabaeorum 5, 7)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)
Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei. (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)