Gefunden 674 Ergebnisse für: Verbum Dei Testimonium
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus”. (Liber Ieremiae 42, 3)
Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam”. (Liber Ieremiae 42, 4)
Et illi dixerunt ad Ieremiam: “Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. (Liber Ieremiae 42, 5)
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam; (Liber Ieremiae 42, 7)
propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini, (Liber Ieremiae 42, 15)
Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “Nolite intrare Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie, (Liber Ieremiae 42, 19)
Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens: (Liber Ieremiae 44, 1)
Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. (Liber Ieremiae 44, 4)
sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)
Et dixit Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: (Liber Ieremiae 44, 20)
Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: “Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 24)
Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)