Gefunden 2859 Ergebnisse für: Verbum Dei Israel
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. (Evangelium secundum Marcum 4, 17)
Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, (Evangelium secundum Marcum 4, 18)
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum”. (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”. (Evangelium secundum Marcum 9, 10)
At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 9, 32)
Iesus autem ait illis: “Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: (Evangelium secundum Marcum 11, 29)