Gefunden 200 Ergebnisse für: Vae
Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. (Evangelium secundum Lucam 10, 13)
Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. (Evangelium secundum Lucam 11, 42)
Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! (Evangelium secundum Lucam 11, 43)
Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 44)
At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! (Evangelium secundum Lucam 11, 47)
Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)
Et ad discipulos suos ait: “Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! (Evangelium secundum Lucam 17, 1)
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur!”. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 38)