Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Esto quidem, ego vos non gravavi; sed cum essem astutus, dolo vos cepi. (Epistula II ad Corinthios 12, 16)
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam, (Epistula II ad Corinthios 13, 2)
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. (Epistula II ad Corinthios 13, 12)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)
Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! (Epistula ad Galatas 1, 8)
Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! (Epistula ad Galatas 1, 9)