Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 5)
Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. (Liber Leviticus 13, 6)
et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore, (Liber Leviticus 13, 10)
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est. (Liber Leviticus 13, 11)
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)
Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est. (Liber Leviticus 13, 15)
Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum, (Liber Leviticus 13, 18)
sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 23)
Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam, (Liber Leviticus 13, 24)
considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. (Liber Leviticus 13, 25)
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)
Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; (Liber Leviticus 13, 27)