Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)
Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. (Liber Genesis 49, 4)
Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)
vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens. (Liber Genesis 49, 15)
Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. (Liber Genesis 49, 16)
Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. (Liber Genesis 49, 17)
Salutare tuum exspectabo, Domine! (Liber Genesis 49, 18)
Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. (Liber Genesis 49, 19)
Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)
Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. (Liber Genesis 49, 25)
Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)
Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. (Liber Genesis 50, 2)