Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Dixit ergo Iudas ad Onan: “Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo”. (Liber Genesis 38, 8)
Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: “Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus”. Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam. (Liber Genesis 38, 12)
Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. (Liber Genesis 38, 14)
Declinansque ad eam in via ait: “Veni, coeam tecum”; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: “Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo?”, (Liber Genesis 38, 16)
et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. (Liber Genesis 38, 19)
Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, (Liber Genesis 38, 20)
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione”. Dixitque Iudas: “Producite eam, ut comburatur”. (Liber Genesis 38, 24)
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: (Liber Genesis 38, 27)
Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)
Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret; (Liber Genesis 39, 11)
vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)