Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. (Liber Genesis 25, 24)
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)
Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus, (Liber Genesis 25, 29)
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, (Liber Genesis 26, 4)
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: “Soror mea est”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26, 7)
Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo, (Liber Genesis 26, 15)
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: “Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde”. (Liber Genesis 26, 16)
Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26, 18)
Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae. (Liber Genesis 26, 19)
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26, 20)