Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. (Liber Numeri 21, 23)
Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon. (Liber Numeri 21, 28)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)
Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo, (Liber Numeri 22, 2)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)
Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”. (Liber Numeri 22, 6)
Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)
Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus”. (Liber Numeri 22, 19)
Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. (Liber Numeri 22, 20)
Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. (Liber Numeri 22, 22)
Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. (Liber Numeri 22, 28)
Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. (Liber Numeri 22, 29)