Mosaico decorativo

Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut

  • Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, (Epistula I Petri 2, 4)

  • Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli” (Epistula I Petri 2, 7)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)

  • qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)

  • quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, (Epistula I Petri 2, 15)

  • quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. (Epistula I Petri 2, 16)

  • In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: (Epistula I Petri 2, 21)

  • qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti; (Epistula I Petri 2, 23)

  • qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)

  • Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)

  • Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, (Epistula I Petri 3, 1)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina