Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, (Epistula ad Hebraeos 11, 39)
Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit”. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)
Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
Propter quod remissas manus et soluta genua erigite (Epistula ad Hebraeos 12, 12)
et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)
ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua. (Epistula ad Hebraeos 12, 16)
cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum”. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
Hoc autem “adhuc semel” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
ita ut confidenter dicamus: “Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo?”. (Epistula ad Hebraeos 13, 6)