Gefunden 12723 Ergebnisse für: Ut
Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes, (Epistulam ad Philemonem 1, 15)
iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. (Epistulam ad Philemonem 1, 17)
Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. (Epistulam ad Philemonem 1, 18)
Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. (Epistulam ad Philemonem 1, 19)
Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis. (Epistulam ad Philemonem 1, 22)
Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, (Epistulam ad Philemonem 1, 23)
Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei. (Epistulam ad Philemonem 1, 24)
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)