Mosaico decorativo

Gefunden 802 Ergebnisse für: Tuum

  • Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 10)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)

  • Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? (Liber Sapientiae 9, 17)

  • Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)

  • quis enim dicet tibi: “Quid fecisti?”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)

  • Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: (Liber Sapientiae 16, 2)

  • Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)

  • omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; (Liber Sapientiae 18, 15)

  • In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 22)

  • quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. (Liber Ecclesiasticus 1, 40)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina