Gefunden 123 Ergebnisse für: Tributo Do Templo
Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. (Evangelium secundum Lucam 1, 21)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. (Evangelium secundum Lucam 2, 37)
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; (Evangelium secundum Lucam 2, 46)
Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere (Evangelium secundum Lucam 19, 47)
Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: (Evangelium secundum Lucam 21, 5)
Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. (Evangelium secundum Lucam 21, 37)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)
Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum”. (Evangelium secundum Lucam 22, 53)
et erant semper in templo benedicentes Deum. (Evangelium secundum Lucam 24, 53)
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; (Evangelium secundum Ioannem 2, 14)
et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)