Gefunden 5 Ergebnisse für: Tributo
si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi sub tributo. (Liber Deuteronomii 20, 11)
Et dixit unus quispiam de Israel: “Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel”. (Liber I Samuelis 17, 25)
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo. (Liber II Samuelis 8, 2)
et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 6)
ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. (Lamentationes 1, 1)