Mosaico decorativo

Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel

  • Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae. (Liber I Regum 2, 32)

  • Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. (Liber I Regum 3, 28)

  • Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. (Liber I Regum 4, 1)

  • Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)

  • Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes. (Liber I Regum 4, 20)

  • Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 5, 5)

  • Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. (Liber I Regum 5, 27)

  • Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. (Liber I Regum 6, 1)

  • et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel”. (Liber I Regum 6, 13)

  • Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri. (Liber I Regum 6, 36)

  • et marginum tres ordines, fenestra iuxta fenestram tribus vicibus. (Liber I Regum 7, 4)

  • Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. (Liber I Regum 8, 1)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina