Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian. (Liber Numeri 25, 15)
“Numerate summam totius congregationis filiorum Israel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas, cunctos, qui possunt ad bella procedere”. (Liber Numeri 26, 2)
a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat Moysi. Filiorum Israel, qui egressi sunt de terra Aegypti, iste est numerus. (Liber Numeri 26, 4)
Ruben primogenitus Israel. Huius filius Henoch, a quo familia Henochitarum, et Phallu, a quo familia Phalluitarum, (Liber Numeri 26, 5)
Ista est summa filiorum Israel qui recensiti sunt: sescenta milia et mille septingenti triginta. (Liber Numeri 26, 51)
Fueruntque omnes, qui numerati sunt, viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra; quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est. (Liber Numeri 26, 62)
Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho; (Liber Numeri 26, 63)
Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas; (Liber Numeri 27, 8)
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi”. (Liber Numeri 27, 11)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. (Liber Numeri 27, 12)
et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. (Liber Numeri 27, 20)
Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”. (Liber Numeri 27, 21)