Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! (Liber Psalmorum 81, 14)
Dixerunt: “Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra!”. (Liber Psalmorum 83, 5)
Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster. (Liber Psalmorum 89, 19)
Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 98, 3)
Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - (Liber Psalmorum 103, 7)
Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum (Liber Psalmorum 105, 10)
Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham. (Liber Psalmorum 105, 23)
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “Fiat, fiat”. (Liber Psalmorum 106, 48)
ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, (Liber Psalmorum 114, 1)
factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. (Liber Psalmorum 114, 2)
Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est. (Liber Psalmorum 115, 9)
Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron, (Liber Psalmorum 115, 12)