Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. (Liber Esdrae 7, 13)
et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. (Liber Esdrae 7, 15)
et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum. (Liber Esdrae 7, 28)
Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi. (Liber Esdrae 8, 15)
Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. (Liber Esdrae 8, 25)
vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini”. (Liber Esdrae 8, 29)
et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus. (Liber Esdrae 8, 32)
qui venerant de captivitate, filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. (Liber Esdrae 8, 35)
Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: “Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. (Liber Esdrae 9, 1)
Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum. (Liber Esdrae 9, 4)
Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)