Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: “Audi, Ieroboam et omnis Israel: (Liber II Paralipomenon 13, 4)
Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)
Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit”. (Liber II Paralipomenon 13, 12)
omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)
Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. (Liber II Paralipomenon 13, 16)
Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)
Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)
Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. (Liber II Paralipomenon 15, 3)
Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. (Liber II Paralipomenon 15, 4)
Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)
si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)
Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. (Liber II Paralipomenon 15, 17)