Gefunden 2521 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: (Liber Exodus 19, 3)
Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. (Liber Exodus 20, 22)
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)
Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)
Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. (Liber Exodus 24, 5)
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. (Liber Exodus 24, 9)
Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est. (Liber Exodus 24, 10)
Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)
Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)
“Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. (Liber Exodus 25, 2)